![]() nam neque certa tempora ad spatiandum dari possunt tot civilibus officiis occupato, nec praeparare ab imis sonis vocem ad summos nec semper a contentione condere licet, cum pluribus iudiciis saepe dicendum sit. sed ut communiter et phonascis et oratoribus necessaria est exercitatio, qua omnia convalescunt, ita curae non idem genus est. nam fatigatio, ut corpora, non ad praesens modo tempus sed etiam in futurum adficit. humor quoque vocem ut nimius impedit, ita consumptus destituit. finditur etiam spiritus obiectu aliquo sicut lapillo tenues aquae, quarum impetus etiam si ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat. nam ut tibiae eodem spiritu accepto alium clusis alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae alium quassae sonum reddunt, item fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes. praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et obscuratur et exasperatur et scinditur vox. sed cura non eadem oratoribus quae phonascis convenit, tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et mulierum et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur quod ambulatio, unctio, veneris abstinentia, facilis ciborum digestio, id est frugalitas, praestat. Augentur autem sicut omnium, ita vocis quoque bona cura, neglegentia minuuntur.
0 Comments
Leave a Reply. |